- GRANATARIUS
- GRANATARIUSnomen Officii in monasteriis, de quo sic Udalric. Consuet. Cluniac. l. 3. c. 18. Secundus est, qui annonam recipit, quem et Granatarium vocamus. Huic, quando messis tota est collecta, Prior innotescit, quanti modii de illa et de illa Oboedientia sunt venturi, et quod semel audit, usque dum sit redditum, in computo suo tenebit. Pistores sunt sub eius manu, qui cum frumentum acceperint, duas species panis sunt reddituri Etc. Vide Fletam l. 2. c. 82. §. 1. Et c. 84. apud C. du Fresne. At Grangiarius, itidem officium Monasticum est, qui praeest grangiae, aut villae vel praedio rustico. Fleta iterum l. 2. c. 82. §. 1. Nec sustineatur, quod Praepositus sit granatarius et grangiarius simul. In Delphina tu Galliae prov. Grangers, Fermiers, Metayers sunt dicti. Idem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.